|
Moyssiacensis
civitas, in regione Tarnis-et-Garumnae (in
Francogallia) sita, imprimis nota multis est propter patrimonium
operum artificiosorum quae vetus et Benedictina abbatia Sancti Petri
reliquit.
Cujus conditionem
fabula Clodovico (regi Francorum) attribuit, tamen pro veri similiore
auctore scientia historica Sanctum Desiderium, Cadurcorum episcopum,
qui medio VII saeculo floruit, habet. Sarracenorum Normanorumque
incursionibus prima monasterii tempora difficilia fuerunt..
XI autem et
XII saeculo, ex eo tempore quo coenobium, 1047o anno p.C.n., subditum
est Cluniacensi abbatiae Burgundiorum cujus accipit claram reformationem
a Domno Durando de Bredonno, Tolosae episcopo eodemque Moyssiaci
abbate, institutam, prima aetas aurea sequitur. Magna hac aetate sunt
abbates magni : Domnus Hunaldus (1072-1085) et Domnus Asquilinus
(1085-1115) qui claustrum erigit et beatus Rogerius (1115-1135)
cui debemus et turrim introitoriam et famosum tympanum.
XIII saeculo,
abbatiae praesunt magni et "constructores" abbates : Raymundus de
Monte Pensato (1218-1245?), deinde Bertrandus de Monte Acuto
(1260-1295). Omnia haec gesta cognovimus a Chronicis quae XV saeculo
Aymericus de Peyraco abbas in suo castro Sancti Nicolai scripsit.
XV saeculo secunda fuit aurea aetas, Petro et Antonio de Caramano
abbatibus magna opera imprimisque gothicam abbatiae partem perficientibus..
Cum autem abbatia
1626o anno saecularis facta sit, fataliter monachi Benedictini
discedunt qui prope mille annos Moyssiaci manserunt. Quorum in locum
succedunt canonici Augustini tempore "commendae" (quae erat donatio
ecclesiasticorum beneficiorum saecularibus) et cum claris cardinalibus
ut Mazarino vel de Brienno
Vita monachalis
tempore novarum rerum Francogallicarum, 1793o anno, terminatur. Medio
XIX saeculo, claustrum, quod propter ferriviam erat delendum,
nuncupatione "monumenti historici" servatur.
Nunc de hoc patrimonio
cura agitur maxima quod, post tam longam historiam, etsi aedificia monasterialia
passa sunt multa abbatiaque magnam partem refecta est, tamen nobis relinquitur
illud tympanum, magnum inter maxima,
et illud claustrum,
unum omnium pulcherrimum !
|