De librariis picturis
vel illuminationibus

Amplis Mediae Aetatis abbatiis erant magnae bibliothecae monachorum librariorum opera in scriptorio constitutae.

Ea bibliotheca quae Medio Aevo in vetere Benedictina abbatia Sancti Petri Moyssiacensis constituta est nunc in Bibliothecae Nationalis (Parisiis collocatae) Latino fundo magnam partem conservatur. Plerique libri quos illa continet inter saeculum Xum exiens et XIIum exiens confecti sunt et ad biblicas religiosasque res pertinent quamquam quidam profani libri quoque insunt (de Historia et scientiis et caeteris...).

Ecce brevem horum operum conspectum :

  • Profanae historiae, verbi causa Julii Caesaris "Bellum Gallicum", Flavii Josephae "Bellum Judaïcum"
  • Biblia in quattuor volumina
  • Ecclesiae Patrum scripta, verbi causa Hieronymi (septem volumina), Augustini (septemdecim volumina), Ambrosii (quattuor volumina), Gregorii Magni
  • Rufini Aquileiensis theologi "Historia Monachorum" (sive "de Vita Sanctorum Patrum")
  • Pauli Orosii "Historiarum adversus paganos libri"
  • Docti Cassiodori "Historia Ecclesiastica Tripartita"
  • Isidori "Etymologiae", "Sententiarum libri", "Synonymorum libri"
  • Aliquot Graecorum Patrum libri in Latinum conversi, Et caetera...

Cum textus, librariorum opera decursu temporum servati, fere omnes editi sint, tamen eorum sive descripti sive picti ornatus adhuc originalia opera sunt. Saepissime - hoc est Romanicae artis illuminandi proprium - hic ornatus adhaeret initiali et grandi litterae sivi libri sive capitis.

Illuminationum figurae, XI s. ineunte, simplices penna descriptae intextiones fuerunt ; deinde paulatim tam locupletes factae sunt ut, fabulosorum animalium simulacris inter frondes eleganti genere fictas mixtis, littera posterius facta sit quasi fenestra qua aliqua finita "fabula" adspectaretur.

Claustri lustratores ac Romanicae artis amatores gratis inspicere possunt multicoloria photographemata omnium librariarum picturarum non solum Moyssiaci perfectarum sed etiam in scriptoriis cum Moyssiaco affinitate junctis sicut eis Albiae et Augustoriti Lemovicum et Cluniaci (Abbatiae matris) et caeterorum... Lustratoribus accessus quoque est ad bibliothecam arti Mediaevali deditam (i.e. sculpturae, picturae, arti illuminandi, et caeteris).

 


| Prima pagina | Abbatia Sancti Petri | Abbatialis Sancti Petri ecclesia | Tympanum | Claustrum |
| Romanicae Artis Museum | Museum | Aquae | Fructus |
| Petitio |