|
Medii Aevi aedes saepe putantur fuisse unicolora et gravissima et severissima aedificia. Media tamen Aetate ecclesiae, praeter Cisterciana aedificia quorum propria architectura ab omni ficto vel picto ornatu nuda erat non perfectae habitae sunt priusquam picturis ornarentur. Praeterea, in iconographicis consiliis harum compositionum pictarum, docendi voluntas summi momenti inerat propter quam illae picturae spectant ad scopum multo majorem, quam ad simplicem ornatum. Quare muralis pictura una e principibus artibus Mediae Aetate habetur, quam ob causam Romanicae Artis Museum "Marcel Durliat" componere instituit fundum documentorum imaginumque de muralibus Medii Aevi picturis. Postquam hoc consilium anno 1996 ortum est, fundo plus mille imaginum photographicarum quam absolutissimo jam constituto de muralibus picturis Cadurcinorum, in duos posteros annos pergetur photographico ac completo repertorio omnium muralium picturarum Medii Aevi in provincia quae vulgo "Midi-Pyrenees" appellatur. Talem fundum componere maximi momenti est : - Imprimis muralibus ipsis picturis quia photographicae hae imagines pretiosa testimonia originalis picturarum status sunt. - Deinde indagatoribus universis qui muralibus picturis student et quorum numerus magis magisque augetur (cum muralium picturarum studia sint pars investigationum, quae nostris temporibus spectant ad historiam artium Mediaevalium), eisdemque sic utilissimus photographicarum catalogus erit in promptu. Tali fundo constituendo, Museum "Marcel Durliat" id quod praecipue conatum est perficit : adjuvare ut Mediae Aetatis artes imprimisque colorum artes melius cognoscantur. |