Limine vixdum intrato, claustrum Moyssiacense oculis proponit et quattuor porticus suas amplius quadraginta metra longas et CXVI columnas suas quarum in superioribus partibus LXXVI capitula florent : hic est pacis locus et animi vitam effundens.

Primo mirus est antiquitate : nam consecrationis tabula testatur "anno millesimo centesimo... factum (esse) claustrum istud tempore Domni Ansquitilii abbatis." Non est ullum aliud claustrum illius temporis quod tam integrum nobis traditum sit.


Secundo notandum est, si quis illius aetatis rationem habet, hoc claustrum praebere plurima ac figurata capitula quae plus quinquaginta e Bibliis Ecclesiaeque historia gesta repraesentent. Tam locupletem Christianae revelationis conspectum dant ut quasi quaedam "aperta Biblia" se offerant.

Non solum sculptores textus Biblicos modo fideliter modo liberaliter secuti sunt sed etiam per interpretationes eorum conjicitur Commentariorum Ecclesiae Patrum auctoritas.


Alia vero capitula eiusdem facturae et in quibus traditio columnarum Corinthiarum animadvertitur ad ornationem ipsam facta sunt perfectamque sculptorum artem etiam plus patefaciunt.

Apostolorum effigies, in pilis angularibus marmore tectis, miram figurarum varietatem hujus singularis claustri augent.



| Prima pagina | Abbatia Sancti Petri | Abbatialis Sancti Petri ecclesia | Tympanum | Claustrum |
| Romanicae Artis Museum | Museum | Aquae | Fructus |
| Petitio |