Le Canal lateral à la Garonne

Natura hominumque industria Moyssiacensi civitati donaverunt duo flumina quibus praestantior facta est, TARNEM hic latissimum, qui paulo longius confluit cum Garumna, et FOSSAM DUORUM MARIUM quae prospectu tam longo quam lato adornat urbem jam undique apertissimam viis pedestribus, foris, latis viis ambulationibusque.

Hic Tarnis aquas profundit quae, paulo longius ab hinc, in somptuosuo ostio artificioso stagno facto Garumnae aquis se miscent ; ex illis omni tempore incolae Moyssiacenses vitam atque necessaria quaesiverunt.

Nam olim flumen erat hoc "mobile iter" quo advehebantur de Cadurcorum collibus frumenta quorum farinae, in magnis Moyssiaci molis molitae, ob eximiam qualitatem usque ad Francogallicas Antillas laudabantur.

Ex illis MOYSSIACUM XVII et XVIII saeculo crevit et prosperitatem adeptum est. Vestigia ex illo tempore fluvialis portus, formosae nobilesque domus quae molarum navigiorumque dominis erant, "FESTI ET SOLLEMNES NAUTARUM DIES" qui Pentecostes Veneris et Saturni et Domini diebus in splendida Molarum Ambulatione celebrantur.

AQUAE pertinent etiam ad pulcherrimum TARNIS SINUM, amplissimum stagnum quod incolas lustratoresque multis athleticis ac lusoriis rebus (piscatibus, navigationibus, navalibus nartationibus...) delectat. Circa annum 1990, luminibus allatis, ripis munitis accommodatisque, diligenter curatus est.

Tarni, dum Moyssiacum transit, prominent duae insulae : BIDOUNET insula, in qua amoena et quieta area campismi (tres stellas merita) inest, BEAUCAIRE insula, in "situm naturae tuendae" conversa, fluminum litoribus ibi compositis. Inter eas interest Bidounet mola in qua natus est clarus vir Moyssiacensis, Firmin Bouisset, proscriptionum pictor (1859-1925), quae nunc est sedes admissionis in aream campismi. Haud procul abhinc peregrinis et pedestribus patet mansio.

Praeterea quid dicam de TARNIS LITORE secundum quod longae et umbratae ambulationes patent inter CACOR PONTEM - mirabile opus quod fossam sustinet - et NAPOLEON PONTEM - qui ipse testatur duos imperatores ea transivisse !

Panorama du Tarn

Tamen TARNIS incolis Moyssiacensibus tristi memoriae quoque est propter eas saevas eluviones quae anni 1930 tertio et quarto diebus mensis Martii acciderunt. Nunc multae refectarum domuum frontes offerunt exempla harum singularum modernarum facierum (vulgo "modern style") quae circa 1930 annum frequentes erant.

Denique AQUAE MOYSSIACENSES hae pertinent etiam ad illam FOSSAM DUORUM MARIUM (Fossam a latere Garumnae navigabilem). Quae fossam meridionalem, quae mundi patrimonium ab UNESCO declarata est, producit. Etsi nunc illam non jam transeunt onerariae quibus olim quattuor versabiles pontes - ex quibus unum exemplar adhuc relictum est - aperiebantur, tamen semper patet lintribus celocibusque qui illic accommodatum portum inveniunt.


Ut plura cognoscas de Fossa : http://www.canal-du-midi.org


| Prima pagina | Abbatia Sancti Petri | Abbatialis Sancti Petri ecclesia | Tympanum | Claustrum |
| Romanicae Artis Museum | Museum | Aquae | Fructus |
| Petitio |