|
Pruna, pira, persica,
mala, cerasa... Omnes fructus ibi sunt !
MOYSSIACUM quasi porta "Regionum deliciis affluentium" est !
Illius jure clarae permanent et nundinae quoque Saturni et Domini die
matutinae et annualia fora ab emptoribus rusticis urbanisque maxime
celebrata.
Imprimis autem honorem aureae ac "Chasselas" vocatae uvae exhibeamus
quae a XIX saeculo est ornamentum agriculturae Moyssiacensis. Quae uva
antiquo modo in mercaturis tantum familiaribus culta, eget cura diligenti
et sedula. Haec uva comestibilis cum caelatur quasi artis opus quod
exhibeatur exporteturque tum diligenter carpitur et delicate gustatur.
Moyssiacum
sedes est uvae dicata, cujus caput UVARII trichila est ubi degustationes
fiunt.
Civitas tertio quoque Saturni ac Domini die Septembris in magno fructuum
honore festum agitat, ex quo fit ut merita sit hunc titulum
"MOYSSIACUM, FRUCTUUM CAPUT"
Cum
Moyssiacum venies, tum viam sequere, quae te caelo sereno ac quieto
a LAPIDIBUS ad AQUAS ducet. Ab abbatialis paradiso sub collium radicibus
usque ad Tarnis ripam iter fac. In itinere persequere has vias quarum
talibus Occitanis vel Francogallicis nominibus civitatis praeterita
resurgunt qualibus :
"rue du Moustier" (hoc est pristinum et Francogallicum nomen e Latino
"monasterio") vel "rue de la République", et "place du Pontrégantié"
(illic olim "lou tregan" id est gobius venditus est), et "rue Saint-Jacques"
vel "rue Jean Moura" cui recentius nomen "rue des artisans d'art" (artificum
via) datum est, et "rue de Lacapelette" vel "rue de l'Inondation" (id
est eluvionis via). Cum deinde transgressus eris Fossam duorum Marium
quae ibi ab ortu ad occasum optime prospicitur, tandem ad ripam Tarnis
pervenies, tibi praebentis quasi longam temperiei luminisque fasciam.
Quod iter alii a priscis temporibus faciunt qui fidem aut somnia sua
ferunt usque ad templi limina in quo stella sancti Jacobi apostoli eos
lumine lustrat. Nam multi peregrini in via
quae a Podio (vulgo "Le Puy") ad Compostellam fert Moyssiaci morantur.
Illa omnia satis hoc ostendunt :
MOYSSIACUM, ARTIUM CIVITAS, PER SE IPSA QUASI QUAEDAM
ARS VIVENDI EST !
|