Moissac


Anno 951, GODESCALCUS, Podii (vulgo "Le Puy") episcopus, a civitate sua primum iter Sancti Jacobi quod verum habetur patefecit. In quarto LIBRO SANCTI JACOBI sive CODICE CALIXTINO ab Aymerico PICAUD circa annum 1140 composito, qui "quattuor vias ad Sanctum Jacobum tendentes" describit, in hoc itinere usque ad Pyrenaeos montes tantum trium stationum nomina leguntur : SANCTA MARIA PODII et SANCTA FIDES DE CONQUIS et SANCTUS PETRUS DE MOYSSACO.

Anno 1047, Cluniacenses monachi, qui illud peregrinorum iter provehebant, hanc "regalem" abbatiam, sanctis reliquiis largissimam et receptionis capacissimam, suae dicionis fecerunt.

 

Map

 

Hodiernis temporibus, MOYSSIACUM, quod situm est in quadrante viae inter Podium et Sanctum Jacobum Compostellanum, peregrinis adfert non solum culturalem situm magni momenti nominisque sed etiam omnia commoda hospitalia, particulariter :

Numero peregrinorum augente, curia municipalis Moyssiaci sedem mansionemque internationalem et proximam abbatiae institui statuit.

In hoc ipso proposito, Moyssiacensis civitas sociatur urbi ASTURGICAE (vulgo ASTORGA) quae est altera magni momenti statio in Hispanica provincia Legione (vulgo Leon).

Moissac

Hoc peregrini sigillum libello viatorio ("credentiali" nuncupato) imprimi potest in sede periegetica aut in presbyterio aut in mansione Le Carmel.

Interretiales opes


| Prima pagina | Abbatia Sancti Petri | Abbatialis Sancti Petri ecclesia | Tympanum | Claustrum |
| Romanicae Artis Museum | Museum | Aquae | Fructus |
| Petitio |