

|
Si quodlibet dictionarium ad nomen Moyssiacum inquirendum perlegas, hanc breviorem descriptionem invenias : "MOYSSIACUM (82200) : caput unius e pagis regionis vulgo Tarn-et-Garonne appellatae ad Tarnem situm ; plus duodecim milia incolae (vulgo "Moissagais" appellati) ; uva "Chasselas" nuncupata ; ecclesia XII° et XV° saeculo aedificata, cum portali claro ac Romanico atque claustro figuratis capitulis ornato." Hoc quidem bene est, immo vero multa et alia dicenda sunt de illa urbe praestanti ob eas causas quod non solum situs ei multas gratias adfert sed etiam eadem antiquis ac pretiosis monumentis abundat. Condita in radicibus extremorum promunturiorum quae Arverni montes attollunt, MOYSSIACENSIS CIVITAS huic provinciae quae vulgo "Midi-Pyrenees" appellata est atque illi ampliori regioni quae inter solis occasum et meridiem spectat inest. Ducentis chiliometris (sive circiter centum triginta tres milia passuum) abest a Pyrenaeis et Arvernis montibus et Oceano et interno Mari. Praeterea medius locus est illa urbs quo vergunt variae regiones ut pagi Rutenorum et Cadurcorum et Aquitanorum et Vascorum quorum ingenia accepit sibique adsumpsit. Unde fit ut illa parva ac provincialis urbs concordiam serenitatemque praebeat. |
| Via ferrea | - Viarum Ferrearum
Francogallicarum (SNCF) statio qua viatores et merces transeunt (via ferrea a Burdigala ad Italiam) - Montis-Albani (vulgo Montauban) statio qua transit Tramen Grandis Velocitatis (TGV). (Inde Moyssiacum XXX minutis autocineto advehitur). |
|
| |
| Via | - Via autocinetica
LXII (A 62) - Via publica CXIII (RN 113) a Burdigala (vulgo Bordeaux) ad Narbonem (Narbonne) per Tolosam (Toulouse). |
|
| |
| Per aeres | - Aerodromus
Civilis Castri Sarraceni (vulgo Castelsarrasin) Moyssiacique (prope Wandalorum
oppidum vulgo Gandalou situm). - Aeriportus internationalis Tolosae (vulgo Toulouse-Blagnac). (Inde Moyssiacum XLV minutis autocineto advehitur). |
|
| |
| Per aquam | - Fossa a Garumnae
latere navigabilis (sive Fossa duorum Marium qua itur ab Oceano ad Internum Mare). |
|
| |
Ut opusculum omnia de Moyssiaco explanans recipias e-litteras nobis mitte.
OFFICE
de TOURISME
(sedes periegetica)
Place Durand de Bredon
(in Foro Durandi de Bredonno)
82200 MOISSAC / MOYSSIACUM
France / Francogallia
33 (0) 5 63 04 01 85 (sedes periegetica)
33 (0) 5
63 04 01 85 (permanens informatio)
33 (0) 5 63 04
27 10