In portali meridionali cujus superior pars tympanum est, splendet sculptura Romanica Medii Aevi quae illo tempore florebat.
| Tympanum,
circa annum 1130 fictum, ea repraesentat quae narrant Libri Apocalypsis
capita IV et V nobisque ostendit Christum in majestate circumdatum
"quattuor animalibus" (Ap.IV,6-8), euangelistarum symbolis. |
|
|
| |
| Cum
illo "viginti quattuor seniores" tribus gradibus partiti sunt ;
electi sunt qui omnes salvos homines significant (Matt.XIX, 23-30), ut
dei sedentes, ut reges coronati (Ap.IV,4 et V,10), "habentes singuli citharas et phialas aureas plenas incensorum, quae sunt orationes sanctorum." (Ap.V,8). |
|
| |
| Monolithus postis tribus leonum paribus ornatur ejusque laterales frontes Sancti Pauli et clari Jeremiae effigies offerunt. |
|
|
| |
| Sancto Petro ac Isaia propheta quoque in parastadibus stantibus, sic symbolice in aedificium per Vetus Novumque Testamentum initur. |
|
| |
| In fornicis lateribus, cum a dextera repraesentantur narrationes ex Euangelio de Nativitate Jesu, tum a sinistra notantur luxuria et avaritia. |
|